monumenta.ch > Augustinus > 79 > 89 > 8 > 4 > 36 > 86 > 60 > 1 > 72 > 92 > 40 > 82 > 7 > 5 > 29 > 37 > 6 > 5 > 25 XVI > 22 > 1 > 15 VIII > 4 > 13 VIII > 6 > 52 > 4 > 68 > 6 > 87 > 1 > 1 > 44 XXXI > 6 > 36 > 89 > 4 II > 86 > 3 > 82 > 29 > 3 > 84 > 6 > 99 > 10 VIII > 5 > 6 > 3 II > 1 > 1 > 23 XIII > 68 > 5 > 16 XIII > 3 > 87 > 5 > 9 > 4 > 6 > 5 > 1 > 4 > 4 > 7 > 9
Augustinus, Epistolae, 228, 8. <<<     >>> 10.

Augustinus, Epistolae, 228, 9.

1 Certe iam vides quod te scripseras non videre, quantum boni consequantur populi Christiani, si in praesentibus malis non eis desit praesentia ministrorum Christi: quorum vides etiam quantum obsit absentia, dum sua quaerunt non quae Iesu Christi (Philipp. II, 21); nec habent illam de qua dictum est, Non quaerit quae sua sunt (I Cor. XIII, 5); nec imitantur eum qui dixit, Non quaerens quod mihi utile, sed quod multis, ut salvi fiant (Id. X, 33).
2 Qui etiam persecutoris principis illius insidias non fugisset, nisi se aliis quibus necessarius erat, servare voluisset: propter quod ait, Compellor autem ex duobus: concupiscentiam habens dissolvi et esse cum Christo, multo magis optimum; manere autem in carne, necessarium propter vos (Philipp. I, 23).
Augustinus HOME