monumenta.ch > Augustinus > 52 > 48 > 53 > 276 > 10 > 339 > 32 > 33 > 29 > 41 > 276 > 184 > 125 > 123 > 119 > 45 > 173 > 64 > 127 > 186 > 180 > 148 > 126 > 35 > 117 > 130 > 187 > 133 > 135 > 160 > 177 > 138 > 144 > 139 > 116 > 171 > 156 > 168 > 141 > 134 > 122 > 132 > 164 > 157 > 175 > 165 > 158 > 172 > 153 > 118 > 185 > 115 > 140 > 159 > 316 > 131 > 161 > 364 > 143 > 179 > 120 > 14
Augustinus, Epistolae, 228, 13. <<<    

Augustinus, Epistolae, 228, 14.

1 Quicumque igitur isto modo fugit, ut Ecclesiae necessarium ministerium illo fugiente non desit, facit quod Dominus praecepit, sive permisit.
2 Qui autem sic fugit, ut gregi Christi ea quibus spiritualiter vivit, alimenta subtrahantur, mercenarius ille est, qui videt lupum venientem, et fugit, quoniam non est ei cura de ovibus.
3 Haec tibi, quia me consuluisti, frater dilectissime, qua existimavi veritate et certa charitate rescripsi; sed ne meliorem, si inveneris, sequaris sententiam, non praescripsi.
4 Melius tamen quod in his periculis faciamus, invenire non possumus, quam orationes ad Dominum Deum nostrum, ut misereatur nostri.
5 Quod ipsum, ut scilicet Dei Ecclesias non desererent, Dei dono nonnulli prudentes et sancti viri et velle et facere meruerunt, et inter dentes obtrectantium a sui propositi intentione minime defecerunt.
Augustinus HOME

csg571.173

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik