monumenta.ch > Augustinus > 66 > 1 > 31 > 39 > 94 > 1 > 21 > 5 > 5 > 26 > 4 > 1 > 7 > 4 > 75 > 62 > 42 > 19 > 14 > 9 > 13 > 6
Augustinus, Epistolae, 230, 5. <<<    

Augustinus, Epistolae, 230, 6.

1 Si tibi taedium affert longa epistola mea, hoc tuae magnanimitatis patientia moderare, et tibi imputa, quoniam ipse iussisti.
2 Oramus tamen, atque identidem deprecamur, ut iterum scribas; sic enim fiet ut libenter suscepisse te scripta mea suspicari possimus.
3 Deus donet nobis Beatitudinem tuam per multos annos pro nobis orantem, domine vere sancte pater.
4 Filius noster Verimodus salutat Beatitudinem tuam, qui admodum gratulatus est quod in epistola ad nos tua eius mentionem fecisse dignatus es.
5 Nescio quae medicamenta ab archiatro, qui nobiscum est, accepta dedimus Lazapo sacro presbytero, ad tuam Beatitudinem deferenda; quae, ut vir memoratus affirmat, ad alleviationem doloris et morbi curationem non parum proficient.
Augustinus HOME