monumenta.ch > Content sbbMs.Phill.1786 > 8 > 8 IV > 14 > 3 > 2 > 1 > 3 III > 4 > 6 > 2 > 2 > 32 > 13 > 10 > 8 > 1 > 9 IX > 11 > 5 IV > 7 > § 1 > 25 > 10 > 4 > 22 > 2 > 184 > 2 > 23 > 4 > 3 > 10 > 7 > 74 > 2 I > 48 > 3 > 116 > 13 > 2 > 3 > 4 > 15 > 5 > 4 > 21 > § 49 > 16 > 23 > 3 > 27 > 171 > 4. 6 > 5 > 7 > 7 IV > 3 > 256 > 3 > 29 > 6 III > 106 > 5
Augustinus, Epistolae, 231, 4. <<<     >>> 6.

Augustinus, Epistolae, 231, 5.

1 Ecce quam multa dixi, et quid sit illud quod me longe amplius eloquio tuo, longe amplius laudibus meis in tuis litteris delectavit, non adhuc dixi.
2 Quid autem putas esse, o bone homo, nisi quod te talem virum, et non visum feci amicum; si tamen non visum dicere debeo, cuius non corpus, sed animam in ipsis tuis litteris vidi, ubi de te, non sicut antea fratribus meis, sed mihi credidi?
3 Quis enim esses iam quidem acceperam, sed qualis erga me esses, nondum tenebam.
4 Ex hac amicitia tua etiam laudes meas, quae me quo fine delectent satis dixi, multo uberius Ecclesiae Christi non dubito profuturas; quandoquidem etiam labores meos in defensione Evangelii adversus reliquias impiorum daemonicolarum sic habes, sic legis, sic amas, sic praedicas, ut in eis tanto fiam notior, quanto es ipse nobilior: eos enim latenter illustris illustras, clarusque declaras, et ubi prodesse posse perspicies, ignorari omnino non sines.
5 Si unde id sciam quaeris: talis mihi apparuisti in litteris tuis.
6 Hinc iam vide quantum me illae litterae delectare potuerint: si bene de me existimas, cogitas quantum me Christi lucra delectent.
7 Iamvero quod te ipsum, qui, ut scribis, a parentibus, ab avis, et postrema usque gentis prole Christi iura percipere potuisti, tamen adversus gentiles ritus, ut nunquam alias, eisdem laboribus meis adiutum esse significas; parumne cogito quantum boni aliis, et quam multis, quam claris, et quam facile, quamque salubriter per illos caeteris quibus talia conveniunt, possint scripta nostra te commendante atque disseminante conferre?
8 aut hoc cogitans possumne parvorum vel mediocrium gaudiorum iucunditate perfundi?
Augustinus HOME