monumenta.ch > Augustinus > 3 > 19 XI > 2 > 2 > 2 > . . . > . . . > 17 X > . . . > 2 > . . . > . . . > . . . > 1 > 24 X > . . . > 21 XV > 3 > 10 VI > 41 XXX > 16 VIII > . . . > 27 XV > 2 > 15 VI > 3 > 11 VI > . . . > 27 XI > . . . > 10 VI > 11 VII > 66 XLI > 2 > 2 > 2 > 2 > . . . > . . . > . . . > 25 XV > 21 XIV > . . . > 23 XVII > 2 II > 6 > . . . > 2 > . . . > 2 > 2 > . . . > 25 XI > . . . > . . . > 25 XV > . . . > . . . > 2 II > 2 > 26 XV > 2 > . . . > 2 > 18 XI > . . . > 26 XI > 2 > 9 > 2 > . . . > 2 II > 19 XI > 5 > 2 > 2 > 2 > 2 > 363 > . . . > 2 > . . . > 1 > 18 XI > 1 > . . . > 4 > . . . > 2 > 25 XIV > 17 VII > . . . > 20 XI > 2 > 1 > . . . > 8 > 2 > 7
Augustinus, Epistolae, 232, 6. <<<    

Augustinus, Epistolae, 232, 7.

1 Expergiscimini aliquando, fratres mei, et parentes mei Madaurenses; hanc occasionem scribendi vobis Deus mihi obtulit.
2 Quantum potui quidem in negotio fratris Florentini, per quem litteras misistis, sicut Deus voluit, adfui et adiuvi; sed tale negotium erat, quod etiam sine opera mea facile peragi posset: prope omnes enim domus ipsius homines, qui apud Hipponem sunt, noverunt Florentinum, et multum eius orbitatem dolent.
3 Sed epistola mihi a vobis missa est, ut non impudens esset epistola mea, cum, occasione a vobis accepta, idolorum cultoribus de Christo aliquid loqueretur.
4 Sed obsecro vos, si eum non inaniter in ea epistola nominastis, ut non inaniter vobis ista scripserim.
5 Si autem me irridere voluistis, timete illum quem prius iudicatum irrisit superbus orbis terrarum, et nunc iudicem subiectus exspectat: erit enim testis affectus in vos cordis mei, per hanc, quantum potui paginam expressus; erit testis vobis in iudicio eius qui credentes sibi confirmaturus est, et incredulos confusurus.
6 Deus unus et verus vos ab omni huius saeculi vanitate liberatos convertat ad se, domini praedicabiles, et dilectissimi fratres.
Augustinus HOME