monumenta.ch > Augustinus > 79 > 89 > 8 > 4 > 36 > 86 > 60 > 1 > 72 > 92 > 40 > 82 > 7 > 5 > 29 > 37 > 6 > 5 > 25 XVI > 22 > 1 > 15 VIII > 4 > 13 VIII > 6 > 52 > 4 > 68 > 6 > 87 > 1 > 1 > 44 XXXI > 6 > 36 > 89 > 4 II > 86 > 3 > 82 > 29 > 3 > 84 > 6 > 99 > 10 VIII > 5 > 6 > 3 II > 1 > 1
Augustinus, Epistolae, 237, . . . <<<     >>> 2.

Augustinus, Epistolae, 237, 1.

1 Lectis his quae misit Sanctitas tua, videtur mihi Argirius in Priscillianistas aut nesciens irruisse, ita ut omnino utrum ipsi essent Priscillianistae ignoraret, aut iam eiusdem haeresis retibus implicatus.
2 Nam scripturas illas Priscillianistarum esse non dubito.
3 Vix autem mihi vacare utcumque potuit, aliis atque aliis sine intermissione necessitatibus superantibus, ut unus mihi saltem totus ex duobus ipsis codicibus legeretur.
4 Nescio quo enim modo alius aberravit, et diligentissime inter nostros requisitus nullo modo potuit inveniri, domine beatissime, et merito venerabilis pater.
Augustinus HOME