monumenta.ch > Augustinus > 13 > 9 > 2. 7 > 7 > 19 > 2 > 5 > 2 > 18 > 7.11 > 7.10 > 6 > 31 > 27 > 3 > 4 > 1 > 8.14 > 76 > 8 > 3 > 17 > 4 > 2 > 1. 2 > 3 > 8 > 2 > 10 > 3 > 9 > 2 > 32 > 7 > 13 > 3 > 9.14 > 25 > 2. 4 > 26 > 3 > 2 > 12 > 2 > 23 > 2 > 32 > 3 > 5 > 8 > 2 > 5 > 2. 4 > 4 > 4 > 10 > 2. 3 > 20 > 3
Augustinus, Epistolae, 237, 2. <<<     >>> 4.

Augustinus, Epistolae, 237, 3.

1 Priscillianistae vero accipiunt omnia, et canonica et apocrypha simul.
2 Sed quaecumque quae contra eos sunt, in suae perversitatis sensus aliquando callida et astuta, aliquando ridicula et hebeti expositione pervertunt.
3 Nec saltem ita ut ea ipsa, quae exponunt ab suae sectae hominibus alienis, vera esse credant; alioquin aut catholici essent, aut non multum a veritate alieni, qui et in ipsis scripturis apocryphis sensus catholicos invenirent, aut invenire velle viderentur: sed cum ipsi alia cum suis sentiant, atque inter suos doceant, sive discant, quae non audent prodere, quoniam re vera nefaria sunt et detestanda; tamen fidem catholicam eis quos timent, praedicant, non quam teneant, sed sub qua lateant.
4 Possunt enim aliqui haeretici reperiri fortasse immundiores, sed nullus istis fallacia comparatur.
5 Alii quippe, ut sunt hominum vitia, de huius vitae consuetudine vel infirmitate mentiuntur: isti autem in ipsa nefaria doctrina haeresis suae praeceptum habere perhibentur, ut occultandorum dogmatum suorum causa, etiam cum falsa iuratione mentiantur.
6 Hi qui eos experti sunt, et ipsorum fuerant, atque ab eis Dei misericordia liberati sunt, etiam verba ipsa praecepti huius ista commemorant: Iura, periura, secretum prodere noli.
Augustinus HOME