monumenta.ch > Augustinus > 9.12 > 5 > 7 > 19 VIII > 12 > 4 > 2 > 24 XV > 6 > 4 > . . . > 7.11 > 3 > 9 > 5 > 12.26 > 9.10 > 1 > 5 > 8 > 1 > 5 > 4 > 6 > 4 > 7.12 > 7 > 4 > 3 II > 12.22 > 4 > 7 > 42 XXX > 45 XXXI > 2 > 5 > 1 > 3 > 9 > 31 XVI > 3 > 9 > 7 > 4 > 2 > 12 > 11 > 7 > 16 VIII > 5.10 > 5 > 24 XIV > 21 > 8 > 4 > 2 > 1 > 14 VI > 1 > 13 > 7 > 3. 5 > 4 > 2 > 9 > 2. 7 > 3 > 7 > 19 > 2 > 5
Augustinus, Epistolae, 237, 4. <<<     >>> 6.

Augustinus, Epistolae, 237, 5.

1 Deinde quid causae est ut eumdem hymnum isti secundum Scripturas canonicas conentur exponere?
2 Si enim propterea non est in Scripturis canonicis, quia illae Scripturae carnalibus, hymnus autem iste spiritualibus scriptus est; quomodo de Scripturis ad carnales homines pertinentibus exponitur hymnus, qui non pertinet ad carnales?
3 Si enim, verbi gratia, propterea in isto hymno cantatur et dicitur, Solvere volo, et solvi volo, quia, sicut isti haec verba exponunt, solvit nos Dominus Christus a conversatione saeculi, ut non iterum ligemur in eo; haec in Scripturis canonicis utique didicimus, quod solvat nos Dominus a conversatione saeculi, et quia in eo non debemus iterum colligari.
4 Nam quid est aliud, Dirupisti vincula mea (Psal. CXV, 16)?
5 quid est aliud, Dominus solvit compeditos (Psal. CXLV, 7)?
6 . Iam solutos autem Apostolus admonet dicens, State ergo, et ne iterum servitutis iugo detineamini (Galat. V, 1): et apostolus Petrus dicit, Si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini nostri et Salvatoris Iesu Christi, his rursus impliciti superantur; facta sunt eis posteriora deteriora prioribus (II Petr. II, 20); sic ostendens, cum soluti fuerimus, alligari nos mundo iterum non debere.
7 Cum itaque ista in canone, sive ex his testimoniis quae commemoravi, sive ex aliis plurimis manifesta sint, et legi et praedicari non cessent; quid est quod isti hunc hymnum, ubi, ut secundum ipsos loquar, verba obscurissime sunt posita, propterea dicunt in canone non esse, ne velarentur carnalibus?
8 cum potius ea videamus in canone revelata, in hoc autem hymno omnino velata, sicut ipsi asserunt; nam sicut magis credendum est, prorsus non sunt ipsa, sed nescio quae alia, quae tali expositione multo amplius velant, et revelare formidant.
Augustinus HOME