Augustinus, Epistolae, 238, 1, 7.
| 1 | Venimus, ut nosti, ad horam condictam, notarios adduximus; ut et tui adessent, consedimus. |
| 2 | Dixisti rursus fidem tuam, atque in verbis tuis non audivi ingenitum Patrem. |
| 3 | Credo quod cogitaveris quid inde mane dictum fuerit, et praecavere volueris. |
| 4 | Deinde poposcisti ut ego etiam dicerem fidem meam. |
| 5 | Ubi cum postulassem, commemorans antemeridianum placitum nostrum, ut ea quae dixeras, dictare potius dignareris; tunc exclamasti calumniam parare nos tibi, et ideo verba tua conscripta velle retinere. |
| 6 | Ibi quid responderim recordari non libet, atque utinam nec tu memineris. |
| 7 | Servavi tamen debitam honorificentiam honori tuo, nec maledictum deputavi, quod non a veritate, sed a potestate audire meruissem. |
| 8 | Tamen quia vel ipsa verba repetivi, ut pressa voce dicerem, Itane calumniam paramus nos tibi? |
| 9 | ut ignoscas peto. |