monumenta.ch > Augustinus > 11 > 39 > 10 > 35 > 17 > 23 > 16 > 48 > 10 > 13 > 25 X > 16 VII > 24 > 13 > 20 > 38 > 10 > 11 > 13 > 26 X > 16 > 19 > 27 > 18 > 13 > 11 > 23 X > 13 V > 10 > 16 > 16 > 40 > 10 > 34 > 13 > 25 > 26 > 15 > 22 > 24 > 28 > 37 > 19 > 30 > 17 > 18 > 14 > 36 > 13 > 11 > 17 > 11 > 16 > 15 > 10 > 15 > 41 > 10 > 11 > 36 > 51 > 11
Augustinus, Epistolae, 238, 2, 10. <<<     >>> 12.

Augustinus, Epistolae, 238, 2, 11.

1 Quod autem de Deo scriptum est, Qui solus habet immortalitatem (I Tim. VI, 16); et, Invisibili, soli Deo honor et gloria (Id. I, 17); et caetera huiusmodi, non de Patre tantum accipimus, sed etiam de Filio, quod ad formam Dei attinet, et de Spiritu sancto.
2 Pater enim et Filius et Spiritus sanctus unus Deus est, et solus verus Deus, et solus immortalis secundum incommutabilem omnino substantiam.
3 Si enim de carne diversi sexus dictum est, Qui adhaeret meretrici, unum corpus est; et de spiritu hominis, qui non est quod Dominus, consequenter scriptum est, Qui autem adhaeret Domino, unus spiritus est (I Cor. VI, 16, 17); quanto magis Deus Pater in Filio, et Deus Filius in Patre, et Deus Spiritus Patris et Filii unus Deus est, ubi nulla est diversa natura; cum pro diversis modo quodam sibi cohaerentibus dicatur vel spiritus unus vel corpus unum?
Augustinus HOME