monumenta.ch > Augustinus > 33 > 25 > 23 > 9 > 11 > 13 > 11 > 21 > 20 > 23 > 2 > 19 > 37 > 23 > 18 > 39 > 29 > 13 > 16 > 16 > 11 > 13 > 8 > 36 > 16 > 40 > 50 > 16 > 27 > 22 > 15 > 28 > 11 > 17 > 21 > 23 > 30 > 10 > 28 > 15 > 10 > 22 > 41 > 28 XI > 19 > 25 > 30 > 22 > 26 > 16 > 17 > 18 > 26 > 14 > 13 > 28 > 5 > 11 > 17 > 30 > 11 > 23 > 13 > 10 > 24 > 4 > 13 > 22 > 15 VII > 24 > 15 > 7 > 32 > 24 > 11 > 11 > 10 > 17 > 19 > 33 > 10 > 16 > 25 > 18 > 47 > 49 > 17 > 19 > 15 > 22 > 14 > 11 > 40 > 13 > 18 > 13 > 10 > 15 > 16 > 23 > 14
Augustinus, Epistolae, 238, 2, 13. <<<     >>> 15.

Augustinus, Epistolae, 238, 2, 14.

1 Homines autem minus intelligentes, quid propter quid dicatur, patentes volunt habere sententias: et Scripturis non diligenter scrutatis, cum arripiunt defensionem cuiusque opinionis, et ab ea vel nunquam vel difficile deflectuntur, dum docti atque sapientes magis putari quam esse concupiscunt; ea quae propter formam servi dicta sunt, volunt transferre ad formam Dei; et rursus quae dicta sunt ut ad se invicem personae referantur, volunt nomina esse naturae atque substantiae.
2 Fides autem nostra est, Patrem et Filium et Spiritum sanctum unum Deum credere et confiteri; nec tamen eum qui Filius est, Patrem dicere; nec eum qui Pater est, Filium; nec eum qui Spiritus Patris et Filii est, aut Patrem aut Filium nuncupare.
3 His enim appellationibus hoc significatur quo ad se invicem referuntur, non ipsa substantia qua unum sunt.
4 Nam et pater cum dicitur, nonnisi alicuius filii dicitur; et filius nonnisi alicuius patris intelligitur; et spiritus secundum id quod ad aliquid refertur, spirantis alicuius est, et spirans utique spiritum spirans est.
Augustinus HOME