monumenta.ch > Augustinus > 34 > 29 > 16 > 10 > 10 > 17 > 11 > 14 > 13 > 10 > 2 II > 31 > 17
Augustinus, Epistolae, 238, 2, 16. <<<    

Augustinus, Epistolae, 238, 2, 17.

1 Filium autem hominis eumdem dicimus quem Filium Dei; non tamen propter formam Dei, in qua est aequalis Deo Patri, sed propter acceptam formam servi, qua minor est Patre.
2 Et quia eumdem Filium hominis dicimus, propter hoc et Filium Dei crucifixum fatemur, non ex virtute divinitatis, sed ex infirmitate humanitatis; non ex suae naturae permansione, sed ex nostrae susceptione.
Augustinus HOME