monumenta.ch > Augustinus > 6. 8 > 11 > 4. 5 > 3 > 40 > 12 > 3 > . . . > 43 XXVIII > 9.18 > 3. 4 > 35 > 11 > 16 > 31 > 223 > 14 > Content bnf14738 > 3. 5 > . . . > 32 > 6.12 > 49 > 10 > 7.12 > 27 > 21 > 15 > 133 > 291 > 4. 5 > 17 > 16 > 273 > 14 > 72 > 3 III > 16 > 14 > 12 > 13 > 88 > 20 > 7.12 > 12 > 202 > 1. 1 > 35 > 7.12 > 72 > 322 > 21 > ยง 58 > 28 > . . . > 17 > 52 > 19 > 15 > 2 > 259 > 5 > 8. 9 > 16 > 25 > 293 > 38 > 15 > 22
Augustinus, Epistolae, 238, 4, 21. <<<     >>> 23.

Augustinus, Epistolae, 238, 4, 22.

1 Nam quaedam etiam sic dicuntur, ut hominibus parum intelligentibus et ipse Filius maior Patre videatur.
2 Quis enim cum fuerit interrogatus, quid sit maius, verum an veritas, non potius respondeat veritatem esse maiorem?
3 ab illa enim vera sunt quaecumque vera sunt.
4 Non autem ita est in Deo.
5 Nam Filium maiorem Patre utique non dicimus; et tamen Filius dicitur esse veritas: Ego sum, inquit, via, et veritas, et vita (Ioan. XIV, 6).
6 De Patre autem tantummodo vos vultis intelligi quod ait, Ut cognoscant te unum verum Deum, et quem misisti Iesum Christum (Id. XVII, 3); ubi nos subaudimus etiam Iesum Christum verum Deum, ut haec sit sententia: Te et quem misisti Iesum Christum cognoscant unum verum Deum; ne illa consequatur absurditas, ut si propterea non est verus Deus Iesus Christus, quia dictum est Patri, te unum verum Deum; propterea non sit Dominus Pater, quia dictum est de Christo, unus Dominus.
7 Verumtamen secundum pravum intellectum, vel potius errorem, maior est Deus veritas, quam Deus verus; quia verus a veritate est: maior ergo Patre Filius, quia iste est veritas, ille verus.
8 Hanc perversitatem pellit ex animo, qui didicerit Patrem verum Deum esse gignendo veritatem, non participando: non est autem alia substantia veri gignentis, et alia genitae veritatis.
Augustinus HOME