monumenta.ch > Augustinus > 28 > 4. 9 > 17 > 13 > 17 > 13 > 14 > 16 > 25 > 14 > 5. 8 > 69 > 20 > 18 > 8.14 > 12 > 9.15 > 16 > 10 > 11 > 18 > 1. 1 > 7.11 > 1. 2 > 22 > 16 > 22 > 16 > 4. 7 > 36 > 30 > 17 > 2. 3 > 1. 3 > 14 > 12 > 19 > 13 > 39 > 56 > 12 > 24
Augustinus, Epistolae, 238, 4, 23. <<<     >>> 25.

Augustinus, Epistolae, 238, 4, 24.

1 Cum vero de illa dictum sit, Candor est enim lucis aeternae (Sap. VII, 24-27); nec vestri, ut arbitror, iam dicunt lucem Patris (quae quid est, nisi eius substantia?) fuisse aliquando sine candore a se genito, sicut ista in divinis et spiritualibus et incorporeis et incommutabilibus credi, et utcumque intelligi possunt: audio enim iam eos emendasse.
2 An forte falsum est hoc eos aliquando dixisse, quod fuerit aliquando Pater sine Filio, tanquam fuerit lux aeterna sine candore quem genuit?
3 Quid ergo dicimus?
4 Si natus est Filius Dei de Patre, iam Pater destitit gignere; et si destitit, coepit: si autem coepit gignere, fuit aliquando sine Filio; sed nunquam fuit sine Filio, quia Filius eius sapientia eius est, quae candor est lucis aeternae.
5 Ergo semper gignit Pater, et semper nascitur Filius.
6 Hic rursus timendum est ne putetur imperfecta generatio, si non dicimus natum esse, sed nasci.
7 Compatere mecum, obsecro, in his angustiis humanae cogitationis et linguae, et pariter confugiamus ad Spiritum Dei per prophetam dicentem: Generationem eius quis enarrabit (Isai. LIII, 8).
Augustinus HOME