monumenta.ch > Augustinus > 23 > 13 > 2 II > 16 > 16 > 15 VI > 11 > 13 > 8 > 36 > 16 > 40 > 50 > 16 > 27 > 22 > 15 > 28 > 21 > 2. 2 > 23 > 30 > 10 > 27 XV > 28 > 15 > 10 > 22 > 41 > 28 XI > 14 VII > 19 > 25 > 30 > 22 > 26 > 16 > 17 > 18 > 26
>>> Augustinus, Epistolae, 238, 5, 27.

Augustinus, Epistolae, 238, 5, 26.

1 Ecce quantum potui, exposui tibi fidem meam.
2 Et plura quidem dici possunt, et diligentius disputari; sed vereor ne ista ipsa quae dixi, oneri sint occupationibus tuis: tamen ea non solum dictata conscribi volui, sed etiam manu mea subscribenda curavi; quod quidem et antea volueram, si quod inter nos placuerat, servaretur.
3 Sed modo certe puto iam non a te debere dici timuisse me tibi dicere fidem meam, quando non solum dixi, sed scriptam subscripsi, ne me quisquam dicat aut dixisse quod non dixi, aut non dixisse quod dixi.
4 Hoc fac et tu, si iudices quaeris, non qui in ore tuo revereantur personam tuam, sed qui in litteris tuis exserant libertatem suam.
5 Si enim calumniam times (quod nullo modo auderem dicere, nisi hoc ipse dixisses), licet tibi non subscribere: nam et ego propterea nolui nomen tuum scribi in his meis litteris, ne hoc forte noluisses.
Augustinus HOME