monumenta.ch > Augustinus > 33 > 25 > 23 > 9 > 11 > 13 > 11 > 21 > 20 > 23 > 2 > 19 > 37 > 23 > 18 > 39 > 29 > 13 > 16 > 16 > 11 > 13 > 8 > 36 > 16 > 40 > 50 > 16 > 27
Augustinus, Epistolae, 238, 5, 26. <<<     >>> 28.

Augustinus, Epistolae, 238, 5, 27.

1 Facile est ut quisque Augustinum vincat; videris utrum veritate an clamore.
2 Non est meum dicere, nisi quia facile est ut quisque Augustinum vincat: quanto magis ut vicisse videatur; aut etsi non videatur vicisse, tamen dicatur?
3 Facile est hoc: nolo magnum putes, nolo; nolo pro magno appetas.
4 Nam cum adverterint homines in hac re tam ingentem famem cordis tui, multi gaudebunt se invenisse occasionem ut ad pauca Euge, Euge, tam potentem virum faciant amicum.
5 Nolo dicere quia si non faveant, vel si contrariam sententiam proferant, etiam formidare poterunt inimicum; inepte quidem et stulte, sed tamen plerique homines ita sunt.
Augustinus HOME