monumenta.ch > Augustinus > 33 > 25 > 23 > 9 > 11 > 13 > 11 > 21 > 20 > 23 > 2 > 19 > 37 > 23 > 18 > 39 > 29 > 13 > 16 > 16 > 11 > 13 > 8 > 36 > 16 > 40 > 50 > 16 > 27 > 22 > 15 > 28 > 11 > 17 > 21 > 23 > 30 > 10 > 28 > 15 > 10 > 22 > 41 > 28 XI > 19 > 25 > 30 > 22 > 26 > 16 > 17 > 18 > 26 > 14 > 13 > 28 > 5 > 11 > 17 > 30 > 11 > 23 > 13 > 10 > 24 > 4 > 13 > 22 > 15 VII > 24 > 15 > 7 > 32 > 24 > 11 > 11 > 10 > 17 > 19 > 33 > 10 > 16 > 25 > 18 > 47 > 49 > 17 > 19 > 15 > 22 > 14 > 11 > 40 > 13 > 18 > 13 > 10 > 15 > 16 > 23 > 14 > 15 > 46 > 16 > 17 > 32 > 21 > 13 > 11 > 33 > 10 > 31 > 15 VII > 27 > 10 > 24 > 13 > 11 > 11 > 15 > 18 > 13 > 16 > 28
Augustinus, Epistolae, 238, 5, 27. <<<     >>> 29.

Augustinus, Epistolae, 238, 5, 28.

1 Noli ergo attendere quomodo vincatur Augustinus, qualiscumque unus homo; sed attende potius utrum vinci possit ὁμούσιον, non ipsum verbum graecum, quod facile est non intelligentibus irridere, sed illud quod scriptum est, Ego et Pater unum sumus (Ioan. X, 30); et, Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi; ut sint unum, sicut et nos.
2 Item paulo post: Non pro his autem rogo tantum, inquit, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me: ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint; ut mundus credat quia tu me misisti.
3 Et ego claritatem quam dedisti mihi, dedi illis, ut sint unum, sicut et nos unum sumus: ego in eis, et tu in me, ut sint consummati in unum (Ioan. XVII, 11, 20-23).
4 Vide quoties dixit, sint unum, sicut et nos unum sumus; nusquam tamen dixit.
5 Ipsi et nos simus unum; sed, sicut ego et tu sumus unum, sic et ipsi in nobis sint unum: quia sicut illi erant unius eiusdemque substantiae, quos etiam unius participes vitae aeternae facere volebat; ita de Patre et Filio propterea dictum est, Unum sumus, quia unius sunt eiusdemque substantiae, et non participes vitae aeternae, sed ipsa principaliter vita aeterna.
6 Et poterat dicere secundum formam servi, Ego et ipsi unum sumus, aut, unum simus; nec tamen hoc dixit, quia unam substantiam Patris et suam, et unam illorum volebat ostendere.
7 Si autem dixisset, Ut tu et ipsi unum sitis, sicut ego et tu unum sumus; aut, Ut tu et ego et ipsi unum simus, sicut ego et tu unum sumus; nemo nostrum recusaret posse dici, Unum sunt, etiam diversas substantias.
8 Nunc autem vides quam non ita sit, quia non ita dixit, et saepe dicendo vehementer commendavit quod dixit.
Augustinus HOME