monumenta.ch > Augustinus > 10 > 28 > 34 > 60 > 44 > 21 > 11 > 32 > 34 > 10 > 15 > 49 > 33 > 64 > 48 > 16 > 51 > 11 > 40 > 19 > 13 > 18 > 55 > 27 > 29
Augustinus, Epistolae, 238, 5, 28. <<<    

Augustinus, Epistolae, 238, 5, 29.

1 Invenis ergo in Scripturis aliquid unum de diversis naturis, sicut supra ostendimus, sed additur vel subauditur quid unum: sicut ex anima et corpore dicimus, Unum animal, et una persona, et unus homo vel est, vel sunt.
2 Sine aliqua vero adiunctione dici, Unum sunt, si inveneris in Scripturis, nisi de iis quae unius substantiae sunt, iustissime flagitabis ut aliud proferamus, unde ὁμούσιον demonstremus.
3 Sunt enim et alia multa; sed interim de hoc uno cogita, deposito studio contentionis, ut habeas propitium Deum.
4 Non enim bonum hominis est hominem vincere, sed bonum est homini ut eum veritas vincat volentem; quia malum est homini ut eum veritas vincat invitum.
5 Nam ipsa vincat necesse est, sive negantem sive confitentem.
6 Da veniam, si quid liberius dixi, non ad contumeliam tuam, sed ad defensionem meam.
7 Praesumpsi enim de gravitate et prudentia tua, quia potes considerare quantam mihi respondendi necessitatem imposueris; aut si et hoc non recte feci, et hinc da veniam.
8 Huic scripturae a me dictatae et relectae ego Augustinus subscripsi.
Augustinus HOME