monumenta.ch > Augustinus > 9 > 32 > 15 > 1 > 39 > 33 > 20 > 23 > 27 > 15 > 23 > 33 > 6 > 23 > 15 > 19 > 27 > 27 > 6 > 10 > 12 > 9 > 8 > 1 > 9 > 1 > 33 > 25 > 1 > 1 > 15 > 23 > 25 > 8 > 32 > 25 > 2 > 9 > 32 > 9 > 2 > 1 > 9 > 8 > 21 > 1 > 9 > 9 > 1 > 1 > 7 > 1 > 1 > 1 > 1 > 29 > 1 > 2 > 29 > 33 > 1 > 8 > 2 > 18 > 9 > 33 > 1 > 8 > 7 > 2 > 2 > 8 > 4 > 1 > 9 > 3 > 5 > 8 > 8 > 7 > 4 > 1 > 1 > 3 > 2 > 7 > 17 > 1 > 2 > 1 > 1 > 2 > 1 > 2 > 29 > 1 > 29 > 8 > 29 > 2 > 7 > 1 > 2 > 5 > 2 > 5 > 4 > 8 > 2 > 3 > 4 > 2 > 7 > 3 > 7 > 5 > 2 > 19 > 1 > 4 > 4 > 7 > 7 > 3 > 3 > 2 > 2 > 16 > 5 > 1 > 2
Augustinus, Epistolae, 239, 1. <<<     >>> 3.

Augustinus, Epistolae, 239, 2.

1 Haec et praesens dicerem, si quemadmodum placuerat, verba nostra exciperentur.
2 Sed quia hoc noluisti, dicens te a nobis timere calumniam, et a placito cui mane consenseras, post prandium recessisti; utquid dicerem quod, quemadmodum velles, me dixisse narrares, et ego non haberem unde ostenderem quid vel quemadmodum dixerim?
3 Noli ergo ulterius iactare quod tu fidem tuam dixeris, et ego meam non dixerim; quia sunt homines qui considerent me potius habuisse fiduciam fidei meae, qui eam scribi voluerim; te autem non habuisse, dum quasi calumniam pertimescis.
4 Paratus ergo eras negare, si tibi obiiceretur quod contra fidem meam aliquid dixeris.
5 Vide ergo quid de te ipse sentiri feceris.
6 Quod si obiectum non eras negaturus, cur dictum scribi noluisti; praesertim cum magnopere voluisses etiam honoratos viros nostro interesse sermoni?
7 Cur ergo volens calumniam devitare, notariorum stilum timebas, et clarissimorum virorum testimonium non timebas?
Augustinus HOME