monumenta.ch > Augustinus > 1 > 4 > 13 > 37 XXVII > 15 IX > 11 > 32 XXIII > 15 IX > 15 IX > 1 > 36 XXVI > 16 IX > 16 IX > 21 IX > 10 IX > 30 XIX > 10 > 14 IX > 14 > 4 IV > 14 IX > 17 IX > 14 IX > 25 XIX > 11 IX > 14 IX > 11
Augustinus, Epistolae, 243, 10. <<<     >>> 12.

Augustinus, Epistolae, 243, 11.

1 His potius intende, charissime, et tolle crucem tuam, et sequere Dominum.
2 Nam cum te praesens animadverterem domesticis curis a divino studio retardari, ferri te potius et duci a cruce tua, non eam te ferre ac ducere sentiebam.
3 Crux enim nostra quam Dominus portari a nobis iubet, ut eum expeditissimi sequamur, quid aliud quam mortalitatem carnis huius significat?
4 Ipsa enim nos cruciat donec absorbeatur mors in victoriam (I Cor. XV, 54).
5 Crux ergo haec ipsa crucifigenda est, et transfigenda est clavis timoris Dei, ne solutis et liberis membris reluctantem portare non possis.
6 Sequi enim Dominum nisi eam portans, omnino non vales: nam quomodo eum sequeris, si non es eius?
7 Qui autem Iesu Christi sunt, ait Apostolus, carnem suam crucifixerunt cum passionibus et desideriis (Galat. V, 24).
Augustinus HOME