monumenta.ch > Augustinus > 28 XVIII > 3. 4 > 4. 4 > 4 > 3. 5 > 4. 5 > 8 > 1 > 8.14 > 8.12 > 9 > 3 > 3 > 1 > 1 > 1 > 1 > 5 > 47 XXXI > 1 > 9 > 9.16 > 6.11 > 4 > 7 > 1 > 1 > 1 > 1 > 6.11 > 27 XXI > 1 > 7.11 > 12.23 > 6 > 12.17 > 3 > 46 XXXI > 4 > 1. 2 > 8 > 1 > 1 > 3 > 4. 7 > 1 > 2. 5 > 8 > 6.10 > 1 > 17 XV > 7 > 5 > 6 > 5 > 25 XVI > 1 > 15 VIII > 5. 7 > 3. 5 > 4 > 7.10 > 13 VIII > 6.12 > 5.11 > 6 > 4 > 2. 4 > 3. 4 > 8.17 > 3. 5 > 2. 4 > 6.12 > 8.12 > 6 > 2. 5 > 9.17 > 1 > 44 XXXI > 1 > 6.13 > 6 > 7.12 > 4 II > 3 > 6.10 > 6.11 > 7.10 > 49 XXXIV > 6 > 10 VIII > 35 XXIV > 5 > 6 > 12.18 > 3. 5 > 3 II > 3. 4 > 1
Augustinus, Epistolae, 258, . . . <<<     >>> 2.

Augustinus, Epistolae, 258, 1.

1 Abripui, vel potius obripui, et quodammodo furatus sum memetipsum multis occupationibus meis, ut tibi scriberem antiquissimo amico, quem tamen non habebam, quamdiu in Christo non tenebam.
2 Nosti quippe ut definierit amicitiam Romani, ut ait quidam, maximus auctor Tullius eloquii (Lucanus, lib. 7).
3 Dixit enim, et verissime dixit: Amicitia est rerum humanarum et divinarum cum benevolentia et charitate consensio (Cicero, Lael. 20).
4 Tu autem, mi charissime, aliquando mihi consentiebas in rebus humanis, cum eis more vulgi frui cuperem; et mihi ad ea capessenda quorum me poenitet, favendo velificabas, imo vero vela cupiditatum mearum, cum caeteris tunc dilectoribus meis, inter praecipuos aura laudis inflabas.
5 Porro in rebus divinis, quarum mihi illo tempore nulla eluxerat veritas, utique in maiore illius definitionis parte nostra amicitia claudicabat: erat enim rerum tantummodo humanarum, non etiam divinarum, quamvis cum benevolentia et charitate consensio.
Augustinus HOME