monumenta.ch > Augustinus > 3 > 19 XI > 2 > 2 > 2 > . . . > . . . > 17 X > . . . > 2 > . . . > . . . > . . . > 1 > 24 X > . . . > 21 XV > 3 > 10 VI > 41 XXX > 16 VIII > . . . > 27 XV > 2 > 15 VI > 3 > 11 VI > . . . > 27 XI > . . . > 10 VI > 11 VII > 66 XLI > 2 > 2 > 2 > 2 > . . . > . . . > . . . > 25 XV > 21 XIV > . . . > 23 XVII > 2 II > 6 > . . . > 2 > . . . > 2 > 2 > . . . > 25 XI > . . . > . . . > 25 XV > . . . > . . . > 2 II > 2 > 26 XV > 2 > . . . > 2 > 18 XI > . . . > 26 XI > 2 > 9 > 2 > . . . > 2 II > 19 XI > 5 > 2 > 2 > 2 > 2 > 363 > . . . > 2 > . . . > 1 > 18 XI > 1 > . . . > 4 > . . . > 2 > 25 XIV > 17 VII > . . . > 20 XI > 2 > 1 > . . . > 8 > 2 > 7 > . . . > 2 > CARMEN ELEGIACUM PAULINI AD LICENTIUM. > . . . > 2 > 2
Augustinus, Epistolae, 258, 1. <<<     >>> 3.

Augustinus, Epistolae, 258, 2.

1 Et posteaquam illa cupere destiti, tu quidem perseverante benevolentia, salvum me esse cupiebas salute mortali, et ea rerum prosperitate felicem, quam mundus optare consuevit.
2 Et iam sic itaque aliquantum tibi erat mecum rerum humanarum benevola et chara consensio.
3 Nunc vero quantum de te gaudeo, quibus explicem verbis, quando eum quem quoquo modo habui diu amicum, habeo iam verum amicum?
4 Accessit enim etiam rerum consensio divinarum; quoniam qui mecum temporalem vitam quondam iucundissima benignitate duxisti, nunc spe vitae aeternae mecum esse coepisti.
5 Modo vero etiam de rebus humanis inter nos nulla dissensio est, qui eas rerum divinarum cognitione pensamus, ne plus eis tribuamus, quam modus earum iustissime postulat; nec eas in aliquo contemptu abiiciendo, creatori earum Domino rerum coelestium atque terrestrium faciamus iniuriam.
6 Ita fit ut inter quos amicos non est rerum consensio divinarum, nec humanarum plena esse possit ac vera.
7 Necesse est enim ut aliter quam oportet humana aestimet qui divina contemnit, nec hominem recte diligere noverit quisquis eum non diligit qui hominem fecit.
8 Proinde non dico, nunc mihi plenius amicus es, qui eras ex parte; sed quantum ratio indicat, nec ex parte eras, quando nec in rebus humanis mecum amicitiam veram tenebas.
9 Rerum quippe divinarum, ex quibus recte humana pensantur, socius mihi nondum eras; sive quando nec ipse in eis eram, sive posteaquam ego eas utcumque sapere coepi, a quibus tu longe abhorrebas.
Augustinus HOME