monumenta.ch > Augustinus > 9.12 > 5 > 7 > 19 VIII > 12 > 4 > 2 > 24 XV > 6 > 4 > . . . > 7.11 > 3 > 9 > 5 > 12.26 > 9.10 > 1 > 5 > 8 > 1 > 5 > 4 > 6 > 4 > 7.12 > 7 > 4 > 3 II > 12.22 > 4 > 7 > 42 XXX > 45 XXXI > 2 > 5 > 1 > 3 > 9 > 31 XVI > 3 > 9 > 7 > 4 > 2 > 12 > 11 > 7 > 16 VIII > 5.10 > 5 > 24 XIV > 21 > 8 > 4 > 2 > 1 > 14 VI > 1 > 13 > 7 > 3. 5 > 4 > 2 > 9 > 2. 7 > 3 > 7 > 19 > 2 > 5 > 21 XIII > 18 XV > 2 > 3 > 18 > 7.11 > 5
Augustinus, Epistolae, 258, 4. <<<    

Augustinus, Epistolae, 258, 5.

1 Quod ut fiat, exhortor gravitatem et prudentiam tuam ut iam etiam fidelium Sacramenta percipias: decet enim aetatem, et congruit, quantum credo, moribus tuis.
2 Memento quid mihi dixeris profecturo, comicum quidem de Terentio, si recolis, versum, sed tamen aptissimum et utilissimum: Nunc hic dies vitam aliam affert, alios mores postulat.
(Ter. Andr. Act. 1, Sc. 2.) Quod si veraciter dixisti, sicut de te dubitare non debeo; iam profecto sic vivis ut sis dignus Baptismo salutari remissionem praeteritorum accipere peccatorum.
3 Nam omnino non est cui alteri praeter Dominum Christum dicat genus humanum: Te duce si qua manent sceleris vestigia nostri,
Irrita perpetua solvent formidine terras.
(Virg. Eclog. 4.) Quod ex Cumaeo, id est, ex Sibyllino carmine se fassus est transtulisse Virgilius; quoniam fortassis etiam illa vates aliquid de unico Salvatore in spiritu audierat, quod necesse habuit confiteri.
4 Haec tibi, domine merito suscipiende, et in Christo dilectissime ac desiderantissime frater, sive pauca, sive forsitan multa sint, utcumque occupatissimus scripsi: tua sumere rescripta desidero, et te nomen dedisse inter competentes, vel daturum esse, iamiamque cognoscere.
5 Dominus Deus noster, in quem credidisti, et hic et in futuro saeculo te conservet, domine merito suscipiende, et in Christo dilectissime ac desiderantissime frater.
Augustinus HOME