monumenta.ch > Augustinus > 66 > 1 > 31 > 39 > 94 > 1 > 21 > 5 > 5 > 26 > 4 > 1 > 7 > 4 > 75 > 62 > 42 > 19 > 14 > 9 > 13 > 6 > 12 > 54 > 70 > 6 > 58 > 8 > 3 > 31 > 39 > 5 > 10 > 7 > 15 > 36 XXV > 21 > 4 > 16 > 26 > 3 > 5 > 15 XIII > 19 > 14 > 15 VIII > 3 > 4 > 1 > 54 > 5 > 22 > 7 > 4 > 1 > 1 > 8 > 4 II > 1 > 6 > 3 > 10 > 60 XXXVII > 38 > 1 > 15 VIII > 16 > 47 > 91 > 31 XXIV > 28 > 2 > 59 > 1 > 3 II > 61 > 3 > 7 > 5 > 93 > 22 > 4 > 3 > 1 > 7 > 21 XVI > 1
Augustinus, Epistolae, 259, . . . <<<     >>> 2.

Augustinus, Epistolae, 259, 1.

1 Scripsisti mihi ut ad te aliquam prolixam epistolam consolatoriam darem, quod graviter optimae uxoris morte movereris, sicut sanctum Paulinum ad Macarium fecisse meministi.
2 Et illa quidem anima in societatem recepta fidelium atque castarum, laudes nec curat, nec quaerit humanas; sed quia propter eos fiunt ista, qui vivunt, prius est ut tu, qui consolari eius laude desideras, ita vivas, ut illic ubi ipsa est, esse merearis.
3 Neque enim dubito quod eam non credas ibi esse, ubi illae sunt quae vel adulteriis lectulum coniugalem polluerunt, vel nullo coniugio deligatae fornicatione fluxerunt.
4 Quare, de illius laude viro longe dissimili quasi fugare velle moestitiam, adulatio est, non consolatio.
5 Nam si eam diligeres sicut ipsa te dilexit, servasses ei quod tibi ipsa servavit.
6 Et cum illa, si prior obiisses, nullo modo credenda sit cuiquam fuisse nuptura; nonne si vere obitum eius laudibus eius consolandus doleres, ne unam quidem ac licitam post illam coniugem quaereres?
Augustinus HOME