monumenta.ch > Augustinus > 3 > 5 > 1 > 1. 2 > 4 > 7 > 9 > 1 > 4 > 1. 2 > 6 > 3 > 5 > 8 > 3 > 4 II > 1 > 12.21 > 1 > 26 XX > 7.10 > 1 > 4 > 48 XXXIII > 6 > 2 > 1 > 8.19 > 1 > 1 > 8.18 > 9.19 > 3 II > 9.18 > 8 > 1. 2 > 7 > 3 > 1. 2 > 12 > 17 VIII > 5 > 9 > 26 XX > 6.10 > 1 > 8 > 5 > 35 XXIV > 6 > 7 > 9.13 > 4
Augustinus, Epistolae, 259, 3. <<<     >>> 5.

Augustinus, Epistolae, 259, 4.

1 Nunc probabo quas tu ab ore nostro laudes Cyprianae desideres.
2 Certe si adhuc in schola rhetorum verba discipulis venderem, prius ab eis mercedem sumerem.
3 Vendere tibi volo laudem pudicissimae coniugis tuae; prius mihi mercedem da, pudicitiam tuam: da, inquam, et accipe.
4 Humanum dico propter infirmitatem tuam; puto quod non sit apud te digna Cypriana, cuius laudibus anteponis amorem concubinarum tuarum: quod utique facies, si permanere in illo amore, quam ad istas laudes pervenire malueris.
5 Quid mihi vis extorquere poscendo, cum pro te videas esse quod posco?
6 quid precaris subiectus, quod potes iubere correctus?
7 Mittamus munera spiritualia coniugi tuae; tu imitationem, ego laudem.
8 Quanquam, sicut supra dixi, laudem ab hominibus iam illa non quaerat; imitationem vero tuam tantum quaerit etiam defuncta, quantum te dilexit etiam dissimilem viva.
9 Faciam de illa quod vis, cum tu feceris quod et ego volo et illa.
Augustinus HOME