monumenta.ch > Augustinus > 1 > 13 > 54 XXXV > 9 > 11 > 5. 9 > 1 > 3. 6 > 5. 8 > 15.24 > 14.21 > 6 > 1 > 5 > 1 > 4 > 51 XXXIV > 2. 6 > 1 > 1. 3 > 1 > 11.16 > 3. 6 > 62 XXXVII > 8 > 33 XXIII > 38 XXV > 6 > 3. 6 > 57 XXXV > 4. 6 > 27 XXI > 58 XXXVI > 14.23 > 10 > 8.11 > 31 XXI > . 2 > 1. 3 > 8.15 > 34 XXVII > 7 > 9 > 1 > 1 > 6 > 13 > 38 XXVII > 27 XXI > 11 > 6
Augustinus, Epistolae, 262, 5. <<<     >>> 7.

Augustinus, Epistolae, 262, 6.

1 Nunc autem inconsiderata festinatione attende quid feceris.
2 Ut enim de illis monachis, a quibus te ipse non aedificatam, sed spoliatam esse conqueritur, ego bene sentiam, nec homini prae ira turbatum oculum habenti, contra Dei fortasse famulos facile consentiam; numquid tantum bonum est, quod pauperum carnem largioribus eleemosynis refecisti, quantum malum est, quod viri tui mentem a tam bono proposito subruisti?
3 An cuiusquam tibi temporalis salus charior esse debuerat, quam huius aeterna?
4 Nonne si ampliorem misericordiam cogitans, ideo pauperibus res tuas erogare differres, ne scandalizatus maritus tuus Deo periret, uberiores tibi Deus eleemosynas imputaret?
5 Proinde si recolis quid acquisiveras, quando lucrata fueras virum tuum, ut tecum Christo sanctiore castitate serviret; intellige per illas eleemosynas tuas, quibus cor eius eversum est, quanto graviore damno percussa fueris, quam sunt illa lucra, quae coelestia cogitabas.
6 Si enim habet ibi magnum locum panis fractus esurienti, quantum locum ibi credenda est habere misericordia, qua homo eripitur diabolo, tanquam leoni rugienti, et quem devoret inquirenti?
Augustinus HOME