monumenta.ch > Augustinus > 3 > 19 XI > 2 > 2 > 2 > . . . > . . . > 17 X > . . . > 2 > . . . > . . . > . . . > 1 > 24 X > . . . > 21 XV > 3 > 10 VI > 41 XXX > 16 VIII > . . . > 27 XV > 2 > 15 VI > 3 > 11 VI > . . . > 27 XI > . . . > 10 VI > 11 VII > 66 XLI > 2 > 2 > 2 > 2 > . . . > . . . > . . . > 25 XV > 21 XIV > . . . > 23 XVII > 2 II > 6 > . . . > 2 > . . . > 2 > 2 > . . . > 25 XI > . . . > . . . > 25 XV > . . . > . . . > 2 II > 2 > 26 XV > 2 > . . . > 2 > 18 XI > . . . > 26 XI > 2
Augustinus, Epistolae, 265, 1. <<<     >>> 3.

Augustinus, Epistolae, 265, 2.

1 Quod autem Petrus dicitur egisse poenitentiam, cavendum est ne ita putetur egisse, quomodo agunt in Ecclesia qui proprie poenitentes vocantur.
2 Et quis hoc ferat, ut primum Apostolorum, inter tales poenitentes numerandum putemus?
3 Poenituit enim eum negasse Christum, quod eius indicant lacrymae: sic enim scriptum est, quia flevit amare (Matth. XXVI, 75).
4 Nondum enim fuerant resurrectione Domini confirmati, et illo adventu Spiritus sancti qui apparuit die Pentecostes, vel illa inspiratione quam demonstravit Dominus posteaquam resurrexit a mortuis, cum insufflavit in eorum faciem, dicens: Accipite Spiritum sanctum (Ioan. XX, 22).
Augustinus HOME