monumenta.ch > Augustinus > 31 XVI > 9 > 7 > 4 > 2 > 12 > 7 > 16 VIII > 5 > 24 XIV > 8 > 4 > 2 > 1 > 1 > 14 VI > 7 > 76 > 4 > 2 > 9 > 3 > 7 > 2 > 5 > 21 XIII > 2 > 3 > 5 > 6 > 3 > 4 > 8 > 4 > 7 > 1 > 3 > 3 > 76 > 8 > 3 > 4 > 2 > 7 > 18 XV > 3 > 3 > 13 VIII > 5 > 6 > 2 > 3 > 8 > 2 > 6 > 5 > 3
Augustinus, Epistolae, 265, 2. <<<     >>> 4.

Augustinus, Epistolae, 265, 3.

1 Unde recte dici potest, quia cum Petrus negavit Dominum, nondum fuerant Apostoli baptizati; non tamen aqua, sed Spiritu sancto.
2 Hoc enim eis dixit postquam resurrexit, et conversatus est cum eis: Ioannes quidem baptizavit aqua, vos autem Spiritu sancto baptizabimini, quem et accepturi estis non post multos hos dies (Act. I, 5).
3 Aliqui autem codices habent, Vos autem Spiritu sancto incipietis baptizari: sed sive dicatur, baptizabimini, sive dicatur, incipietis baptizari, ad rem nihil interest.
4 Nam in quibuscumque codicibus invenitur, baptizabitis, aut, incipietis baptizare, mendosi sunt; qui ex graecis facillime convincuntur.
5 Si autem dicimus aqua non fuisse baptizatos, metuendum est ne graviter in eis erremus, ne demus hominibus auctoritatem contemnendi Baptismum; quem usque adeo non contemnendum ipsa apostolica disciplina commendat, ut Cornelius centurio et ii qui cum illo erant, etiam iam accepto Spiritu sancto, fuerint baptizati (Id. X, 48).
Augustinus HOME