monumenta.ch > Augustinus > 79 > 89 > 8 > 4 > 36 > 86 > 60 > 1 > 72 > 92 > 40 > 82 > 7 > 5 > 29 > 37 > 6 > 5 > 25 XVI > 22 > 1 > 15 VIII > 4 > 13 VIII > 6 > 52 > 4 > 68 > 6 > 87 > 1 > 1 > 44 XXXI > 6 > 36 > 89 > 4 II > 86 > 3 > 82 > 29 > 3 > 84 > 6 > 99 > 10 VIII > 5 > 6 > 3 II > 1 > 1 > 23 XIII > 68 > 5 > 16 XIII > 3 > 87 > 5 > 9 > 4 > 6 > 5 > 1 > 4 > 4 > 7 > 9 > 1 > 4 > 6 > 3 > 5 > 3 > 8 > 84 > 3 > 4 II > 1 > 96 > 1 > 99 > 1 > 4 > 6 > 2 > 48 > 41 > 1 > 1 > 45 > 1 > 33 > 3 II > 8 > 7 > 3 > 12 > 5 > 9 > 26 XX > 1 > 8 > 96 > 5 > 7 > 35 XXIV > 6 > 7 > 3 > 4 > 4 > 48 > 41 > 9 > 1 > 8
Augustinus, Epistolae, 265, 7. <<<    

Augustinus, Epistolae, 265, 8.

1 Est etiam poenitentia bonorum et humilium fidelium pene quotidiana, in qua pectora tundimus dicentes: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12).
2 Neque enim ea nobis dimitti volumus, quae dimissa non dubitamus in Baptismo; sed illa utique quae humanae fragilitati, quamvis parva, tamen crebra subrepunt: quae si collecta contra nos fuerint, ita nos gravabunt et oppriment, sicut unum aliquod grande peccatum.
3 Quid enim interest ad naufragium, utrum uno grandi fluctu navis operiatur et obruatur, an paulatim subrepens aqua in sentinam, et per negligentiam derelicta atque contempta, impleat navem atque submergat?
4 Propter haec ieiunia et eleemosynae et orationes invigilant: in quibus cum dicimus, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus, manifestamus habere nos quod nobis dimittatur; atque in iis verbis humiliantes animas nostras, quotidianam quodammodo agere poenitentiam non cessamus.
5 Ad ea quae scripsisti, puto me breviter sed sufficienter respondisse: superest ut ille non sit contentiosus, propter quem lucrandum ad me tales litteras destinandas putasti.
Augustinus HOME