monumenta.ch > Augustinus > 6 > § 14 > 210 > 1 I > . . . > 1 > 9 > 12 > 308 > 442 > 1 > § 29 > 344 > 70 > 11 > 236 > 460 > 47 > 33 > 23 > 19 > 12 > 7 > 115 > 261 > 11 > 6 > 5 III > 397 > 13 > 9 > 17 > 24 > 8 > 507 > 99 > 6 > 193 > 10.11 > 16 > 9 IV > 5 > 1 > 74 > 187 > 28 > 13 > 8 > 190 > 8 > 26 > 8 > 9 > 401 > 3 > 5 V > 80 > 240 > > . . . > 2 > 8 > 16 > 68 > 155 > 182 > 1 > 1 > 543 > 71 > 2 > 72 > 5 > 1 > 2 > 14 > 8 > 2 > 143 > . . . > 4 > 251 > 2 > 6 > 2 > 7 > 5 III > 1 > 2
Augustinus, Epistolae, 266, 1. <<<     >>> 3.

Augustinus, Epistolae, 266, 2.

1 Haec ideo praelocutus sum, ne te pro certo speres quidquid a me quaesiveris audituram, et cum hoc non provenerit, audacter potius quam prudenter me fecisse arbitreris, quod tibi quaerendi si quid voles, facultatem dedi.
2 Hoc enim feci non doctor perfectus, sed cum docendis perficiendus, domina eximia, meritoque honorabilis in Christo ac suscipienda filia.
3 Equidem etiam in iis rebus quas utcumque scio, magis te cupio esse scientem, quam scientiae nostrae indigentem.
4 Neque enim, ut quod scimus doceamus, aliorum ignorantiam optare debemus: multo quippe melius omnes sumus docibiles Deo; quod utique in illa superna patria, cum in nobis completum fuerit quod promissum est, perficietur, ut non dicat homo proximo suo, Cognosce Dominum: omnes enim cognoscent eum, sicut scriptum est, a minore usque ad maiorem eorum (Ierem. XXXI, 34).
5 Et sollicitissime cavendum est in docendo superbiae vitium, quod in discendo non ita est.
6 Unde et sancta Scriptura nos admonet, dicens: Sit omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum (Iacobi I, 19): et ille in Psalmo ait, Auditui meo dabis exsultationem et laetitiam; continuoque subiecit, Et exsultabunt ossa humiliata (Psal. L, 10).
7 Vidit enim in audiendo facillime servari humilitatem, quae difficilis est in docendo; quoniam necesse est ut doctor habeat superiorem locum, ubi laboriosum est obtinere ne subrepat elatio.
Augustinus HOME