monumenta.ch > Augustinus > 9.12 > 5 > 7 > 19 VIII > 12 > 4 > 2 > 24 XV > 6 > 4 > . . . > 7.11 > 3 > 9 > 5 > 12.26 > 9.10 > 1 > 5 > 8 > 1 > 5 > 4 > 6 > 4 > 7.12 > 7 > 4 > 3 II > 12.22 > 4 > 7 > 42 XXX > 45 XXXI > 2 > 5 > 1 > 3 > 9 > 31 XVI > 3 > 9 > 7 > 4 > 2 > 12 > 11 > 7 > 16 VIII > 5.10 > 5 > 24 XIV > 21 > 8 > 4 > 2 > 1 > 14 VI > 1 > 13 > 7 > 3. 5 > 4 > 2 > 9 > 2. 7 > 3 > 7 > 19 > 2 > 5 > 21 XIII > 18 XV > 2 > 3 > 18 > 7.11 > 5 > 7.10 > 6 > 4 II > 31 > 27 > 3
Augustinus, Epistolae, 268, 2. <<<    

Augustinus, Epistolae, 268, 3.

1 Scripsi etiam presbyteris, ut si quid minus fuerit post collationem Sanctitatis vestrae, compleant ex eo quod habet ecclesia, dum tamen vos secundum quod placet, hilariter offeratis: quia sive de vestro sive de ecclesia detur, omnia Dei sunt, et devotio vestra dulcior erit thesauris ecclesiae; sicut Apostolus dicit, Non quia quaero datum, sed requiro fructum (Philip. IV, 17).
2 Laetificate ergo cor meum, quia de fructibus vestris gaudere cupio: vos enim estis arbores Dei, quas assiduis imbribus etiam per nostrum ministerium rigare dignatur.
3 Tueatur vos Dominus ab omni malo et hic et in futuro saeculo, domini dilectissimi, et desiderantissimi fratres.
Augustinus HOME