monumenta.ch > Augustinus > 15 > 46 > 8 > 31 > 51 > 7 V > 6 > 18 > 1 > 1 > . . . > 8 > 68 > 8 > 41 > 1 > 90 > 12 > 5 III > 12
Augustinus, Fragmenta, Ex Sermone de Natali sancti Quadrati , Beda nondum vulgatus ad II Cor. IV. <<<     >>> Ex Sermone de bono Nuptiarum, Beda et Florus ad I Cor. VII.

Augustinus, Sermones, 60, Item ex Sermone de tribus virgis, Beda nondum vulgatus ad I Thess. II.

1 Factus sum parvulus in medio vestrum, tanquam nutrix fovens filios suos [I Thess. II, 7]. Ideo non dixit, Mater, quia aliquando matres vel delicatiores sunt, vel minus amantes filios suos, cum pepererint tradunt aliis nutriendos. Rursum si solum dixisset, Tanquam nutrix fovens; et non addidisset, filios suos: tanquam alia pariente nutriendos accepisse videretur. Et nutricem se dixit, quia alebat; et filios suos, quos ipse pepererat, dicens: Filii mei, quos iterum parturio, quoadusque Christus reformetur in vobis [Galat. IV, 19]. Parit autem, sicut parit Ecclesia in utero suo, non semine suo.
Augustinus HOME