monumenta.ch > Augustinus > 4. 4 > 63 > 12 > 55 > 46 > 8.14 > 12 > 8.12 > 21 > 3 > 44 > 2 > 85 > 24 > 1 > 83 > 9.16 > 79 > 6.11 > 7 > 7 > 1 > 74 > 6.11 > 90 > 60 > 14 > 19 > 72 > 40 > 92 > 7.11 > 37 > 12.23 > 44 > 12.17 > 24 > 10 > 83 > 52 > 1. 2 > 4. 7 > 79 > 2. 5 > 16
Augustinus, Fragmenta, Ex Sermone de eo quod ait Dominus, Petite et accipietis: Beda nondum vulgatus ad II Cor. XII. <<<     >>> Ex eodem Sermone, Beda et Florus ad I Cor. XII.

Augustinus, Sermones, 60, Ex Sermone de verbis Apostoli, Non est nobis collucatio, etc. Beda et Florus ad Ephes. VI.

1 Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem. Quia non tantum te homo persequitur, sed diabolus per illum; et antequam te laedat in corpore, se occidit in corde. Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem; hominibus adversus homines, qui caro et sanguis sunt: sed adversus principes et potestates, rectores tenebrarum harum [Ephes. VI, 12]; quia quomodo eos qui lux sunt, Christus gubernat et regit; sic eos qui tenebrae sunt, ad omne malum diabolus praecipitat et instigat. Hoc ergo nos hortatur Apostolus, ut non contra hominem malum, sed contra diabolum qui cum ille operatur, oremus; et quidquid possumus faciamus, ut diabolus expellatur et homo liberetur. Quomodo enim si ad aliquem in praello constitutum de parte adversaria armatus equo sedens veniat, non equo, sed equiti irascitur; et quantum potest, hoc agere cupit, ut equitem percutiat, et equum possideat: sic circa homines malos agendum est; et non contra illos, sed contra eum qui illos instigat, totis viribus laborandum est; ut dum diabolus vincitur, infelix ille quem possidere coeperat liberetur.
Augustinus HOME