monumenta.ch > Augustinus > 363 > 76 > 76 > 13 > 71 > 65 > 71 > 73 > 35 > 11 > 65 > 77 > 73 > 97 > 35 > 80 > 77 > 97 > 33 > 45 > 80 > 41 > 48 > 96 > 33 > 45 > 41 > 48 > 99 > 96 > 84 > 87 > 68 > 99 > 84 > 29 > 82 > 86 > 89 > 36 > 87 > 68 > 52 > 22
Augustinus, Fragmenta, Item ex Sermone de Calendis Ianuariis contra Paganos, Ioannes diaconus, ibid. <<<    

Augustinus, Sermones, 60, Item ex Sermone de Calendis Ianuariis, contra Paganos, Ioannes diaconus, ibid.

1 Ipse enim summus sacerdos preces nostras offert, qui semetipsum holocaustum pro nobis obtulit. Ipse est qui nos perducit, interponens se, non ut intercludat, sed ut dirigat; non ut separet, sed ut reconciliet; non ut impediat, sed ut impedimenta disrumpat. Ipse est pontifex unus et sacerdos unus, qui praefigurabatur in antiquis sacerdotibus Dei. Ideo quaerebatur sacerdos sine macula corporis; quia ille solus sine macula peccati vixit etiam in carne mortali. Nam quod in corpore praefigurabatur illorum, in illius vita significabatur futurum.
Augustinus HOME