monumenta.ch > Augustinus > . . . > 51 > 98 > . . . > 20 > . . . > . . . > . . . > . . . > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 76 > 32 > 71 > 77 > 73 > 65 > 80 > 48 > 33 > 41 > 45 > 35 > 68 > 36 > 29 > 82 > 60 > 79 > 37 > 52 > 24 > 61 > 55 > 40
Augustinus, Varia, De Diversis Quaestionibus, QUAESTIO XXXIX. De alimentis. <<<     >>> QUAESTIO XLI. Cum omnia Deus fecerit, quare non aequalia fecerit.

Augustinus, Varia, De Diversis Quaestionibus, QUAESTIO XL. Cum animarum natura una sit, unde hominum diversae voluntates?

1 Ex diversis visis diversus appetitus animarum est, ex diverso appetitu diversus adipiscendi successus, ex diverso successu diversa consuetudo, ex diversa consuetudine diversa est voluntas. Diversa autem visa ordo rerum facit: occultus quidem, sed sub divina providentia certus tamen. Non itaque ob hoc putandum est diversas esse naturas animarum, quia diversae sunt voluntates; cum etiam unius animae voluntas pro temporum diversitate varietur. Siquidem alio tempore dives esse cupit, alio tempore, contemptis divitiis sapiens esse desiderat: et in ipso temporalium appetitu alio tempore uni homini negotiatio, et alio tempore militia placet.
Augustinus HOME

bke16.136v