monumenta.ch > Augustinus > . . . > 51 > 98 > . . . > 20 > . . . > . . . > . . . > . . . > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 76 > 32 > 71 > 77 > 73 > 65 > 80 > 48
Augustinus, Varia, De Diversis Quaestionibus, QUAESTIO XLVII. Utrum aliquando cogitationes nostras videre possimus. <<<     >>> QUAESTIO XLIX. Quare filii Israel sacrificabant visibiliter pecorum victimas?

Augustinus, Varia, De Diversis Quaestionibus, QUAESTIO XLVIII. De credibilibus.

1 Credibilium tria sunt genera. Alia sunt quae semper creduntur, et nunquam intelliguntur: sicut est omnis historia, temporalia et humana gesta percurrens. Alia quae mox, ut creduntur, intelliguntur: sicut sunt omnes rationes humanae, vel de numeris, vel de quibuslibet disciplinis. Tertium, quae primo creduntur, et postea intelliguntur: qualia sunt ea quae de divinis rebus non possunt intelligi, nisi ab his qui mundo sunt corde; quod fit praeceptis servatis, quae de bene vivendo accipiuntur.
Augustinus HOME

bke16.136v