monumenta.ch > Augustinus > . . . > 51 > 98 > . . . > 20 > . . . > . . . > . . . > . . . > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 76 > 32 > 71 > 77 > 73 > 65 > 80 > 48 > 33 > 41 > 45 > 35 > 68 > 36 > 29 > 82 > 60 > 79 > 37 > 52 > 24 > 61 > 55 > 40 > 5 > 72 > 43 > 83 > 21 > 44 > 1 > 74 > 46 > 63 > 34 > 49
Augustinus, Varia, De Diversis Quaestionibus, QUAESTIO XLVIII. De credibilibus. <<<     >>> QUAESTIO L. De aequalitate Filii.

Augustinus, Varia, De Diversis Quaestionibus, QUAESTIO XLIX. Quare filii Israel sacrificabant visibiliter pecorum victimas?

1 Quia sunt etiam sacra spiritualia, quorum imagines carnalem populum celebrare oportebat, ut praefiguratio novi populi servitute veteris fieret [I Retract. cap. 26, et lib. 22, de Civit. Dei, cap. 29.]. Quorum duorum populorum differentiam etiam in unoquoque nostrum licet advertere, cum quisque ab utero matris veterem hominem necesse est agat, donec veniat ad iuvenilem aetatem; ubi iam non est necesse carnaliter sapere, sed potest ad spiritualia voluntate converti, et intrinsecus regenerari. Quod ergo in uno homine recte educato, ordine naturae disciplinaque contingit [Fossatensis codex, natura disciplinaque agit. Alii quidam, naturae disciplinaeque contingit.], hoc proportione in universo genere humano fieri per divinam providentiam, peragique pulcherrimum est.
Augustinus HOME

bke16.136v