monumenta.ch > Augustinus > . . . > 51 > 98 > . . . > 20 > . . . > . . . > . . . > . . . > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 76 > 32 > 71 > 77 > 73 > 65 > 80 > 48 > 33 > 41 > 45 > 35 > 68 > 36 > 29 > 82 > 60 > 79 > 37 > 52 > 24 > 61 > 55 > 40 > 5 > 72
Augustinus, Varia, De Diversis Quaestionibus, QUAESTIO LXXI. De eo quod scriptum est: Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi . <<<     >>> QUAESTIO LXXIII. De eo quod scriptum est: Et habitu inventus ut homo .

Augustinus, Varia, De Diversis Quaestionibus, QUAESTIO LXXII. De temporibus aeternis.

1 Quaeri potest quomodo ab ipso apostolo Paulo dictum sit, Ante tempora aeterna [Tit. I, 2]. Si enim tempora, quomodo aeterna? Nisi forte ante omnia tempora intelligi voluit. Quia si dixisset, ante tempora, neque addidisset, aeterna; posset accipi, ante quaedam tempora, quae ante se haberent alia tempora. Aeterna autem maluit dicere quam omnia, fortassis ideo, quia tempus non coepit ex tempore. An tempora aeterna aevum significavit; inter quod et tempus, hoc distat, quod illud stabile est, tempus autem mutabile [Lib. 12 de Civit. Dei, cap. 16.]?
Augustinus HOME

bke16.198r