| 1 | metra anapaestica principaliter constant anapaesto; recipiunt tamen frequenter spondeum, raro proceleumaticum, apud comicos autem etiam dactylum, saepiusque ultima cum superest syllaba, in duas soluitur breues. |
| 2 | sed ex plurimis haec tredecim usui tradenda subieci. |
| 3 | de threnico. |
| 4 | threnicum constat monometro acatalecto, ut est hoc, calidum iubar est. |
| 5 | de chorico. |
| 6 | choricum constat monometro hypercatalecto, ut est hoc, animus male fortis. |
| 7 | de aristophanio. |
| 8 | aristophanium constat dimetro brachycatalecto, ut est hoc, uenit optima Calliope. |
| 9 | de paroemiaco. |
| 10 | paroemiacum constat dimetro catalectico, ut est hoc, aditum Veneris fuge uirgo. |
| 11 | de pindarico. |
| 12 | pindaricum constat dimetro acatalecto, ut est hoc, fuge moenia iam Telamoniade. |
| 13 | de alcmanio. |
| 14 | alcmanium constat dimetro hypercatalecto, ut est hoc, tremulum mare molliflua nitet aura. |
| 15 | de archebulio. |
| 16 | archebulium constat dimetro acatalecto et palimbacchio, ut est hoc, dea somnifero uaga curriculo relucet. |
| 17 | de pindarico. |
| 18 | pindaricum constat trimetro brachycatalecto, ut est hoc, medium rapido mare Thybris adit fluuio. |
| 19 | de alcmanio. |
| 20 | alcmanium constat trimetro catalectico, ut est hoc, date Pierides mihi carmina doctiloquorum. |
| 21 | de stesichorio. |
| 22 | stesichorium constat trimetro acatalecto, ut est hoc, iacet in thalamo tibi uirgo decens Veneris specie. |
| 23 | de simonidio. |
| 24 | simonidium constat trimetro hypercatalecto, ut est hoc, tuba terribili procul aere sonat, clipeum quate miles. |
| 25 | de alcmanio. |
| 26 | alcmanium constat tetrametro brachycatalecto, ut est hoc, sua munera fert Venus alma rosas iuueni Cinyreiadae. |
| 27 | de aristophanio. |
| 28 | aristophanium constat tetrametro catalectico, ut est hoc, date uina mihi, date serta, iuuat dare tempora tota Lyaeo. |