monumenta.ch > Servius > 45 > 80 > 48 > 53 > 64 > 68 > 52 > 82 > 36 > 43 > 40 > 55 > 37 > 60 > 44 > 83 > 28 > 67 > 74 > 46 > 63 > 34 > 49 > 47 > 22 > 59 > 38 > 16 > 61 > 10 > 78 > 56 > 39 > 26 > 70 > 13 > 58 > 42 > 62 > 17 > 66 > 31 > 27 > 18 > 19 > 57 > 21 > 11 > 54 > 69 > 81 > 15 > 51 > 20 > 2 > 12 > 7 > 5 > 4 > 8 > 9 > 1
>>> Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 1, Ad v. 2

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 1, Ad v. 1

1 tityre tu patulae r. sub t. fagi inducitur pastor quidam iacens sub arbore securus et otiosus dare operam cantilenae, alter vero quomodo cum gregibus ex suis pellitur finibus: qui cum Tityrum respexisset iacentem, ita locutus est.
2 et hoc loco Tityri sub persona Vergilium debemus accipere; non tamen ubique, sed tantum ubi exigit ratio.
3 quod autem eum sub fago dicit iacere, allegoria est honestissima, quasi sub arbore glandifera, quae fuit victus causa: antea enim homines glandibus vescebantur, unde etiam fagus dicta est ἀπὸ τοῦ φαγεῖν.
4 hoc videtur dicere: iaces sub umbra fagi in agris tuis, tuas retentans possessiones, quibus aleris, sicut etiam glandibus alebantur ante mortales.
5 tu patulae patulum dicimus quod patet naturaliter, ut nares, arbor; patens vero est quod et aperitur et clauditur, ut ostium, oculi.
Servius HOME

bav1646.6 bnf7960.30 med221.14