monumenta.ch > Servius > 299 > 833 > 479 > 278 > 312 > 442 > 521 > 725 > 303 > 531 > 521 > 775 > 626 > 51 > 15
    >>> Ad v. 16

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 1, Ad v. 15

1 spem gregis id est marem et feminam: reparatio enim gregis in sexu utroque consistit.
2 silice in nuda ad hoc pertinet praemissa dolentis interiectio: nam solent herbas substernere, ut ipse in georgicis dicit "et multa duram stipula filicumque maniplis sternere".
3 conixa pro eo, quod est 'enixa': nam hiatus causa mutavit praepositionem, sicut "secludite curas" pro 'excludite'.
Servius HOME

bav1646.7 bnf7960.30 med221.14