monumenta.ch > Servius > 45 > 80 > 48 > 53 > 64 > 68 > 52 > 82 > 36 > 43 > 40 > 55 > 37 > 60 > 44 > 83 > 28 > 67 > 74 > 46 > 63 > 34 > 49 > 47 > 22 > 59 > 38 > 16 > 61 > 10 > 78 > 56 > 39 > 26 > 70 > 13 > 58 > 42 > 62 > 17 > 66 > 31 > 27 > 18 > 19
Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 1, Ad v. 18 <<<     >>> Ad v. 20

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 1, Ad v. 19

1 urbem quam dicunt romam quaeritur, cur de Caesare interrogatus, Romam describat.
2 et aut simplicitate utitur rustica, ut ordinem narrationis plenum non teneat, sed per longas ambages ad interrogata descendat: aut certe quia nullus, qui continetur, est sine ea re, quae continet, nec potest ulla persona esse sine loco: unde necesse habuit interrogatus de Caesare locum describere, in quo eum viderat.
3 est autem longum hyperbaton 'urbem quam dicunt Romam.
4 hic illum vidi Meliboee'.
Servius HOME

bav1646.7 bnf7960.30 med221.15