monumenta.ch > Servius > 177 > 570 > 309 > 638 > 260 > 640 > 506 > 731 > 129 > 494 > 557 > 491 > 344 > 165 > 544 > 428 > 507 > 622 > 533 > 525 > 123 > 270 > 224 > 19 > 133 > 556 > 561 > 116 > 715 > 857 > 69 > 18 > 719 > 21 > 580 > 327 > 684 > 196 > 638 > 301 > 144 > 274 > 389 > 291 > 217 > 220 > 460 > 373 > 148 > 727 > 436 > 120 > 543 > 54 > 138 > 310 > 226 > 430 > 27
Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 1, Ad v. 26 <<<     >>> Ad v. 28

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 1, Ad v. 27

1 libertas amor libertatis.
2 et aliter dicit servus, libertatem cupio, aliter ingenuus: ille enim carere vult servitute, hic habere liberam vitam, pro suo scilicet arbitrio agere: sicut nunc Vergilius sub persona Tityri dicit se amore libertatis Romam venire compulsum, et item latenter carpit tempora, quibus libertas non nisi in urbe Roma erat.
3 aut certe simpliciter intellegamus hoc loco Tityrum sicut pastorem locutum: nam ubique eum Theocritus mercennarium inducit, item Vergilius, ut "Tityre dum redeo, brevis est via, pasce capellas".
4 quae sera tamen respexit inertem desidem, se non requirentem.
5 nam culpat suam inertiam, quod non ante Romam ierit et sit usus puer libertate, qua uti coepit provectioris aetatis.
Servius HOME

bav1646.8 bnf7960.30 med221.15