Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 2, Ad v. 1
| 1 | Corydonis in persona Vergilius intellegitur, Caesar Alexis in persona inducitur. |
| 2 | ardebat id est inpatienter diligebat et alebat et laudabat. |
| 3 | alexim dicunt Alexandrum, qui fuit servus Asinii Pollionis, quem Vergilius, rogatus ad prandium, cum vidisset in ministerio omnium pulcherrimum, dilexit eumque dono accepit. |
| 4 | Caesarem quidam acceperunt, formosum in operibus et gloria. |
| 5 | alii puerum Caesaris, quem si laudasset, gratam rem Caesari fecisset. |
| 6 | nam Vergilius dicitur in pueros habuisse amorem: nec enim turpiter eum diligebat. |
| 7 | alii Corydona, Asinii Pollionis puerum, adamatum a Vergilio ferunt, eumque a domino datum; Corydona a Vergilio ficto nomine nuncupari ex eo genere avis, quae corydalis dicitur, dulce canens; Alexin vero puerum quasi sine responsione ac superbum; hunc autem dilectum fuisse Pollionis, et Vergilium gratum se futurum existimasse, si eum laudaret, cuius forma Pollio delectabatur, qui eo tempore transpadanam Italiae partem tenebat et agris praeerat dividendis. |