monumenta.ch > Servius > 41 > 33 > 690 > 45 > 66 > 65 > 94 > 17 > 50 > 353 > 76 > 62 > 63 > 42 > 751 > 751 > 46 > 243 > 233 > 656 > 243 > 413 > 433 > 67 > 97 > 28 > 24
Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 2, Ad v. 23 <<<     >>> Ad v. 25

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 2, Ad v. 24

1 amphion dircaeus in a. a. Amphion et Zethus fratres fuerunt ex Iove et Antiopa; sed Zethus rusticus fuit, Amphion vero musicae artis peritus.
2 sane Aracynthus mons est Thebanus: unde 'actaeo' litorali debemus accipere - ut "at procul in sola secretae Troades acta" - , non Atheniensi, licet Athenae primo Actis dictae sint.
3 quamquam plerique 'Actaeo Aracyntho' Atheniensi accipiant, non quod Aracynthus apud Athenas est, sed ut ostendatur rustici imperitia.
4 nam et Theocritus ad exprimendam rusticam simplicitatem multa aliter quam res habet, dicit.
5 hac ratione potest et Oaxes Cretae fluvius accipi, cum non sit (Cretae), sed, ut diximus, Scythiae.
Servius HOME

bav1646.12 bnf7960.32 med221.18