monumenta.ch > Servius > 88 > 30 > 80 > 69 > 17 > 60 > 79 > 87 > 73 > 73 > 43 > 72 > 32 > 40 > 73 > 54 > 45 > 47 > 91 > 35 > 67 > 62 > 85 > 76 > 52 > 10 > 15 > 66 > 38 > 80 > 35 > 67 > 71 > 758 > 22 > 78 > 80 > 60 > 48 > 43 > 60 > 99 > 40 > 20 > 73 > 22 > 42 > 48 > 47 > 49 > 66 > 24 > 56 > 99 > 31
Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 2, Ad v. 30 <<<    

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 2, Ad v. 31

1 imitabere pana canendo exemplo numinis in agris mecum poteris canere.
2 nam Pan deus est rusticus in naturae similitudinem formatus, unde et Pan dictus est, id est omne: habet enim cornua in radiorum solis et cornuum lunae similitudinem; rubet eius facies ad aetheris imitationem; in pectore nebridem habet stellatam ad stellarum imaginem; pars eius inferior hispida est propter arbores, virgulta, feras; caprinos pedes habet, ut ostendat terrae soliditatem; fistulam septem calamorum habet propter harmoniam caeli, in qua septem soni sunt, ut diximus in Aeneide "septem discrimina vocum"; καλαύροπα habet, id est pedum, propter annum, qui in se recurrit.
3 hic quia totius naturae deus est, a poetis fingitur cum Amore luctatus et ab eo victus, quia, ut legimus, "omnia vincit Amor".
4 ergo Pan secundum fabulas amasse Syringa nympham dicitur: quam cum sequeretur, illa implorato Terrae auxilio in calamum conversa est, quem Pan ad solacium amoris incidit et sibi fistulam fecit.
5 sane sciendum, 'Pana' 'Pa' habere accentum; Graeca enim monosyllaba, quae ad nos transeunt, crescunt in obliquis casibus et in genetivo et dativo tantum singularibus ultimae syllabae accentum dant, ut 'Panos Pani, lyncos lynci'.
6 plurales etiam isti duo ita habent accentum, licet ad nos transire non possint.
Servius HOME

bav1646.13 bnf7960.32 med221.18