monumenta.ch > Servius > 181 > 451 > 512 > 604 > 45 > 85 > 261 > 112 > 68 > 71 > 545 > 593 > 57 > 73 > 620 > 18 > 31 > 43 > 64 > 155 > 27 > 35 > 45 > 896 > 251 > 66 > 50 > 65 > 17 > 111 > 512 > 99 > 708 > 295 > 112 > 663 > 183 > 35 > 162 > 680 > 528 > 48 > 103 > 236 > 79 > 80 > 70 > 404 > 58
Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 2, Ad v. 57 <<<     >>> Ad v. 59

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 2, Ad v. 58

1 (hev) hev quid volvi misero mihi quomodo eum dicit discedere, quem supra cum eo diximus non fuisse? nam ait "solus montibus et silvis". (sed) ratione non caret.
2 Epicurei enim dicunt, quod etiam Cicero tractat, geminam esse voluptatem, unam quae percipitur, et alteram imaginariam, scilicet eam quae nascitur ex cogitatione.
3 unde ita debemus accipere, hunc usum per cogitationem illa imaginaria voluptate, qua et cernere et adloqui videbatur absentem.
4 sed postquam obiurgatione sua in naturalem prudentiam est reversus, caruit utique illa imaginaria voluptate, ubi nunc sibi se offuisse dicit per hanc ratiocinationem 'rusticus es, Corydon: nec munera curat Alexis, nec, si muneribus certes, concedat Iollas'.
5 floribus austrum quo facilius arescunt.
Servius HOME

bav1646.14 bnf7960.33 med221.19

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik