monumenta.ch > Servius > 185 > 466 > 609 > 431 > 264 > 401 > 252 > 498 > 307 > 439 > 666 > 271 > 538 > 330 > 335 > 121 > 564 > 472 > 702 > 131 > 219 > 567 > 44
Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 3, Ad v. 43 <<<     >>> Ad v. 45

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 3, Ad v. 44

1 idem alcimedon irrisio est, facta iteratione verborum.
2 et mire omnia in vituperationem trahit, quae ille laudavit.
3 et nobis fecit ac si diceret: putas te solum habere pocula? cui enim Alcimedon non fecit? tu pro reverentia ea non tangis, ego ideo, quia vilia esse existimo.
Servius HOME

bav1646.18 bnf7960.34 med221.22