monumenta.ch > Servius > 97 > 417 > 320 > 201 > 147 > 66 > 683 > 152 > 307 > 451 > 385 > 385 > 563 > 329 > 449 > 439 > 730 > 451 > 24 > 515 > 23 > 207 > 155 > 686 > 714 > 74
Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 3, Ad v. 73 <<<     >>> Ad v. 75

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 3, Ad v. 74

1 animo non spernis id est libentissime habes.
2 et est litotes figura, sicut "munera nec sperno".
3 et multi hunc locum allegoricos accipiunt, ut videatur Augusto dicere: quid prodest quia me diligis, si ad capiendos hostes pergens in otio me relinquis? dicitur enim Vergilius sequi voluisse Augustum contra Antonium ad Actiaca bella properantem.
4 amynta vocativus graecus est.
5 et sciendum, graeca nomina in 'as' exeuntia, sive crescant sive non crescant in genetivo, vocativum in 'a' mittere, ut 'Aeneas Aeneae o Aenea, Pallas Pallantis o Palla', ut "non haec, o Palla, dederas promissa parenti".
Servius HOME

bav1646.20 bnf7960.35 med221.23