monumenta.ch > Servius > 251 > 496 > 784 > 111 > 708 > 170 > 42 > 876 > 681 > 53 > 650 > 514 > 162 > 340 > 667 > 512 > 295 > 55 > 752 > 717 > 15 > 147 > 426 > 58 > 176 > 113 > 404 > 783 > 588 > 625 > 10
    >>> Ad v. 11

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 4, Ad v. 10

1 casta fave lucina modo Lucinam Dianam accipimus: sic Horatius "sive te Lucinam probas vocari, seu te penitus" [iu nonem].
2 Terentius Iunonem Lucinam dicit, ut "Iuno Lucina, fer opem, s. m. o.": tamen ambae unum sunt.
3 sane hic Dianam Luci nam non inmerito designat; prior enim genita parturienti matri Apol linem tulisse auxilium dicitur.
4 Nigidius de diis lib. iv.
5 "quidam deos et eorum genera temporibus et aetatibus (dispescunt), inter quos et Orpheus primum regnum Saturni, deinde Iovis, tum Neptuni, inde Plutonis; nonnulli etiam, ut magi, aiunt, Apollinis fore regnum: in quo videndum est, ne ardorem, sive illa ecpyrosis appellanda est, dicant".
6 quidam hoc loco 'casta fave Lucina, tuus iam regnat Apollo' Octaviam sororem Augusti significari adfirmant ipsumque Augustum Apollinem.
7 tuus iam regnat apollo ultimum saeculum ostendit, quod Sibylla Solis esse memoravit.
8 et tangit Augustum, cui simulacrum factum est cum Apollinis cunctis insignibus.
Servius HOME

bav1646.23 bnf7960.36 med221.25